Hodie

dissabte, 26 de gener del 2008

Un text facilet, per a qui vulgui anar fent.

1. Hercules, Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. Hic omnium hominum validissimus fuisse dicitur. At Iuno, regina deorum, Alcmenam oderat et Herculem adhuc infantem necare voluit. Misit igitur duas serpentis saevissimas; hae media nocte in cubiculum Alcmenae venerunt, ubi Hercules cum fratre suo dormiebat. Nec tamen in cunis, sed in scuto magno cubabant. Serpentes iam appropinquaverant et scutum movebant; itaque pueri e somno excitati sunt.

2. Iphicles, frater Herculis, magna voce exclamavit; sed Hercules ipse, fortissimus puer, haudquaquam territus est. Parvis manibus serpentis statim prehendit, et colla earum magna vi compressit. Tali modo serpentes a puero interfectae sunt. Alcmena autem, mater puerorum, clamorem audiverat, et maritum suum e somno excitaverat. Ille lumen accendit et gladium suum rapuit; tum ad pueros properabat, sed ubi ad locum venit, rem miram vidit, Hercules enim ridebat et serpentis mortuas monstrabat.

Josep